Arcanum Mortis lyrics
Ecce anus in mediis sedens annosa puellis sacra facit Tacitae - nec tamen
illa tacet - et digitis tria tura tribus sub limine ponit, qua brevis
occultum mus sibi fecit iter... tunc cantata ligat cum fusco licia
plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstriuxit,
quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput, vina quoque
instillat... vini quodcumque relictum est, aut ipsa aut comites,
plus tamenipsa bibit, "hostiles linguas inimicaque vinximus
ora", dicit discedens ebriaque exit anus.
Dargaard Arcanum Mortis lyrics are provided by;
|